Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub hæc A. Bæculonium, signiferum suum, notæ fortitudinis virum, inferre signum iussit. ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit; 2 conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit. 3 et parte alia T. et C. Ælii, tribuni militum tertiæ legionis, cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine. 4 at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant fugæ, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, præterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt. 5 ægri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis cædem ingentem fecerunt. 6 ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. 7 ad octo milia Histrorum sunt cæsa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores prædæ fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit. 8 ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
