Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 4

1 earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. 2 Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in viduitate relictæ filiæ singulos filios parvos habentes. 3 Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: 4 Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Ænianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. 5 Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. 6 postquam regis edicturm edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit 7 ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. 8 Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugæ futurum esse. 9 proficiscuntur ab Thessalonica Æneam ad statum sacrificium, quod Æneæ conditori cum magna cærimonia quotannis faciunt. 10 ibi die per sollemnes epulas consumpto navem præparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tanlquam tamquam redituri in Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. 11 ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui præerant custodiæ portus, lembum armatum ad retrahendam ear eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. 12 cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad cælum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. 13 ferox interim femina, ad multo ante præcogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis “mors” inquit “una vindicta est. 14 viæ ad mortem hæ sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.” et hostes aderant et auctor mortis instabat. 15 alii alio leto absumpti semianimes e nave præcipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑