Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 4

1 at enim nemo post reges exactos de plebel plebe consul fuit. quid postea? nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum — multa enim nondum sunt facta in novo populo — , ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet? 2 pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat: 3 ab Ser. Tullio est facta. consules numquam fuerant: regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit. tribuni plebi, ædiles, quæstores nulli erant: institutum est, ut fierent. decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica sustulimus. 4 quis dubitat, quin in æternum urbe condita, in inmensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? hoc ipsum, 5 ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? quid est aliud quam exilium intra eadem moenia, 6 quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus inmisceamur, cavent, ne societur sanguis. quid? 7 hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine, sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque enubere sinendo e patribus? 8 nemo plebeius patriciæ virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. 9 verum enim vero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac pauperibus? 10 quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminæ convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissumæ vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitates faciatis. 11 cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius, ne eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? 12 quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec, quod nos ex conubio vestro petamus, quicquam est, præterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑