Titus Livius, Ab urbe condita
1 consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. 2 Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolæ vocant. urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quæ imposita tumulo est, oriented orientem spectat. 3 amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquæ urbis Ambracium appellatum. 4 præterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo sæpta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. 5 Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; 6 ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciæ Stratum iam edicto Nicandri prætoris convenerant Ætoli. 7 inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus sæptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. 8 cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit. 9 Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat baud haud facili ab Romanis auxilio, 10 quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter couvertit. convertit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
