Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomæo, Ægypti rege, Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; 2 ab Ptolomæo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. nihil eius accepturn; acceptum; 3 gratiæ regibus actæ; et cum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomæo id remissum; 4 Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset. 5 item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium * milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; 6 id ut ab se munus Romani acciperent, 7 petere sese, et classem suorum suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne daturos; 8 Masinissæ legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M’. Acilium consulem missurum. 9 de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, præterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
