Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset consul alter, L. Cornelius Merula, per extremes extremos Ligurum finis exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. 2 consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; prædatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. 3 postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro hostium excessit, et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. 4 Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agpnine, agmine, locum insidiis quærentes. nocte prætergressi castra Romana saltum, qua transeundum erat Romanis, insederunt. 5 id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit. 6 postquam relatum est, quantæ copiæ et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. 7 idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
