Titus Livius, Ab urbe condita
1 Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat; 2 ceterum incepto absistere eum coegit subitus Ætolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant. et adiuvabat eos natura ipsa loci. 3 namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, 4 imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliæ; quæ transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vallum vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis baud haud facile queas. 5 ab eo miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. 6 hæ difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, 7 ut absisteret incepto Philippus, effecerunt. hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
