Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 31, cap. 4

1 exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius prætor urbanus, 2 si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. — creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. 3 et M. Servilii — Geminis ambobus cognomen erat — , L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, T. Quinctius Flamininus. 4 per eos dies P. Ælio consule comitia habente creati consoles consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. prætores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, Q. Fulvius Gillo, C. Sergius Plautus. 5 ludi Romani scænici eo anno magnifice apparateque facti ab ædilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; 6 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt 7 et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex ædilitate prætor creatus erat. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑