Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 4

1 consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis inmutationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet. 2 haud dubium erat, quin cum Æquis alter consulum bellum gereret. itaque Æqui ab Ecetranis Volscis præsidium petiere; quo cupide oblato — adeo civitates eæ perpetuo in Romanos odio certavere — bellum summa vi parabatur. 3 sentiunt Hernici et prædicunt Romanis Ecetranum ad Æquos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Æquos; isque miles per bellum Æquicum vel acerrimus fuit. 4 conpulsis deinde in oppida Æquis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. 5 necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut principibus coloniæ Romam excitis quærerent, quid rei esset. 6 qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur. bellum inde haud dubium haberi. 7 Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Æquos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, inparem copiis exercitum temere pugnæ commisit. 8 primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. 9 Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quæ forma senatus consulti ultimæ semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet. 10 ipsum consulem Romæ manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique 11 et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑