Titus Livius, Ab urbe condita
1 in hæc deflenda prolapsos ab recenti nuntio animnos animos rursus terror instans revocavit ad consultandum, quonam modo obviam præsentibus periculis iretur. 2 dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare, instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. 3 iam hæc agentibus nuntius tandem venit Lælium, non Scipionem, copiasque, quantæ ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summæ belli molem adhuc in Sicilia esse. 4 ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandæ societatis causa coeptæ. ad Philippum quoque missi, qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. 5 missi et ad suos imperatores in Italiam, ut omni terrore Scipionem retinerent; 6 ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longæ naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali. 7 hæc Carthagine parabant agitabantque. ad Lælium prædas ingentes ex agro inermi ac nudo præsidiis agentem Masinissa, fama Romanæ classis excitus, cum equitibus paucis venit. 8 is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis, quem certum habere, si spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. 9 hortaretur, stimularet Scipionem, ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum baud haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Lælio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esse contrahi certamen.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
