Titus Livius, Ab urbe condita
1 plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum: 2 M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse; 3 decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis indicium de se populi passos: 4 Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet. 5 nihil aliud a cæde ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in præsentia furori atque audaciæ paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, 6 quæ reus vi atque armis prohibiturns prohibiturus erat, ne causa quærentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint. 7 hæc cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, 8 confestim Carvilii tribuni plebis omissa multæ certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius vadibus datis non adfuit. 9 tribuni plebemt plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esser esse bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici. 10 singulis deinde eorum, qui turbæ ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt. 11 primo non dantis, deinde etiami etiam eos, qm qui dare possent, in carcerem coiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
