Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors flieronis Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. 2 ear eam ætatem, id ingenium tutores atque amici ad præcipitandum in omnia vitia acceperunt. quæ ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus parturn partum firmatumque interiret regnum. 3 huic consilio eius summa ope obstitere filiæ, nomen regium penes puerum futurum ratæ, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum primi relinquebantur. 4 non facile erat nonagensimum nonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam. 5 itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinæ, in qua eductus esset. 6 hæc mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum — 7 paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium, 8 magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre. 9 brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quæ cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
