Titus Livius, Ab urbe condita
1 pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: 2 Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad res diversissimas, 3 parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque baud haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: 4 neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. 5 plurimum audaciæ ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. 6 caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: 7 id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. 8 vestitus nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. 9 has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. 10 cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
