Titus Livius, Ab urbe condita
1 nuntiata ea clades Romam maiorem, quam res erat, terrorem excivit. 2 nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiæ in portis, vigiliæ vicatim actæ, arma tela in muros congesta. 3 omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et conposita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes, 4 quæ signa amiserant, extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnæ, quo maturius ignominia aboleretur. 5 itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit. 6 eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. 7 tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectum præsidii Romani, cui præerat Cn. Fulvius legatus, propulsum. 8 ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent, cum per media castra Romana tuto agere possent. 9 hæc cum legato Cærites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu moveri auderent, iubet peritos linguæ adtendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. 10 cum referrent sonum linguæ et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite,” inquit, “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.” 11 hæc ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa. 12 visa legato maior acies, quam quæ ab suo præsidio sustineri posset. itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
