Titus Livius, Ab urbe condita
1 equitum acies, qualis quæ esse instructissima potest, invecta in dissipatos inpeditosque hostes cæde omnia replet. 2 inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnæ neque fugæ satis potentes cæduntur. 3 tur tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur. 4 clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tur tum appellare, tur tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. 5 novato clamore signa inferuntur, et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu, 6 et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum. 7 quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem pæne totum tolerati vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si tur tum integri e castris signum pugnæ accepissent, concitaverint se in hostem. 8 nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit; partim in medio cæsi, partim in fugam dissipati sunt. 9 pedes restantes ac circumventos cecidit; ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, 10 ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si inpio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus, nihil prospere agerent; expiandum id bellum magna mercede luendumque esse; 11 id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio præbeant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum. 12 unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, baud haud dabie dubie proximarum indutiarum ruptor. 13 de eo coacti referre prætores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo præda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quæque res per fetiales ex foedere repetitæ essent, secundum ius fasque restituerentur. 14 fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime; ipse morte voluntaria ignominiæ se ac supplicio subtraxit. placuit cum corpore bona quoque eius dedi. 15 nihil tamen earum rerum præter captivos ac si qua cognita ex præda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit deditio. dictator ex senatus consulto triumphavit. 16 Hoc hoc bellum a consulibus bellttum quidam auctores sunt eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas prædas egisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
