Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 39

2 Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriæ tam tar repentinæ tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo cæsorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare; tum tur demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi cum prægressi equites non portas clausas, non stationem stationed pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; 3 noctemque veriti et ignotæ situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quænam hostibus in perdita re consilia essent. 4 Romani cum pars maior ex acie Veios petisset quam quan Romam, nemo superesse quemquam præter plræter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt. 5 privatos privates deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant. 6 omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque—ad lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quia accesserant ad urbem—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret; 7 —deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros; tum tur in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. 8 postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quæ ad Alliam tam pavide fugerat civitas fuit. 9 nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, 10 armisque et frumento conlato inde ex loco munito deos hominesque hlominesque et Romanum nomen defendere; 11 flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a cæde, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent. 12 si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem iacturam esse seniorum relictæ in urbe utique perituræ turbæ. 13 et quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑