Titus Livius, Ab urbe condita
1 at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam earn iter præsidiis impositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes præter nudum campum, in quo 2 pugnaremus ... Maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnæ receptum haberent. 3 ideo , cum munimentis ea sæpsissent, præsidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. 4 quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnæ fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? 5 patria altera militaris est hæc sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo victores nos reciperemus? 6 his difficultatibus et impedimentis pugnæ illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? 7 ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit cum procul abessemus, quam nunc cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest? 8 quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra præalta fluminis ripa tuta, vallo insuper sæpta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hæ dilatæ pugnæ ex hesterno die in hodiernum causæ fuerunt. 9 pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem sæpta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium præsidiis novum iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam."
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
