Titus Livius, Ab urbe condita
1 et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; 2 post dies paucos ad constitutum locum venerunt. magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quæ convenerant Larisam et renuntiare domum certa, quæ audissent, volebant. 3 inerat cura insita mortalibus videndi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. 4 ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiæ maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum præsertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. 5 ioco etiam Marcius cunctantis movit. “minor” inquit “ad maiores et” — quod Philippo ipsi cognomen erat — “filius ad patrem transeat.” facile persuasum id regi est. 6 aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire æcum censebat; legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. 7 Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. 8 salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
