Titus Livius, Ab urbe condita
1 et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novæ cohorti hostium, locus detur, done donec impetu inlati ab suis excludantur. 2 quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem, qua transierant, posse ibi maxime confertis hostibus, qua viam fecerant, et consul legionesque Romanæ, 3 cum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. 4 diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum sæpe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur nequaquam inulti; nec pugnæ finis ante noctem fuit. 5 consul quoque nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit. nox incertos diremit; 6 tantusque ab inprudentia eventus utraque castra tenuit pavor, ut relictis sauciis et magna parte inpedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. 7 tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. 8 degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, lætus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. 9 ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
