Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 39

1 hac sedata contentione alia subinde C. Decimii prætoris morte exorta est. 2 Cn. Sicinius et L. Pupius, qui ædiles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia ædilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione — petebant; 3 certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo æquare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, 4 quod duos simul unus magistratus, præsertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi æquum censere, ut quem vellet prætorem creandi populo potestas fieret. 5 L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; 6 deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberæ civitati ædilis curulis designatus præturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere. 7 patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia prætoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. 8 agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod se indignum esset, facturum. medio respVonso responso spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. 9 comitiis acrius etiai etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus prætor esset, extemplo ædilitate se abdicaturum. consul cum 10 et pertinaciam petentis crescere et favorein favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum niilh! nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum. 11 coutione contione advocata cum egisset consul, ne turn tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tailto tanto studio, quotienscumque declarandæ voluntatis potestas facta esset, prætorem se voluisset facere: 12 ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. hæc vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius prætor esset, si consul accipere nomen vellet. 13 ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donee donec senatus a consule est habits habitus decretumque: 14 quoniam prætoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis prætorumn prætorum esse; 15 P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑