Titus Livius, Ab urbe condita
1 consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? 2 instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in æstatem bellum. 3 nullum umquam hostem Romani æque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum, 4 qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, 5 si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est. 6 nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret. 7 Romana acies unius prope formæ fuit et hominum et armorum genere. duæ legiones Romanæ, duæ socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulæ habebant. 8 Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. 9 extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, æquata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat; 10 extremos Trallis et Cretensis — quingentorum utrique numerum explebant — statuit. 11 lævum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripæque deruptæ claudebant; 12 quattuor tamen inde turmæ equitum oppositæ. hæc summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant; hi præsidio castris relicti sunt. 13 XVI elephantos post triaiios triarios in subsidio locaverunt; nam præterquam quod multitudinem regiorum elephantorum — erant autem quattuor et quinquaginta — sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine — longe enim illi præstant — sive robore animorum vincuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
