Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub hoc tempus et L. Cornelius , missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomæumque reges certamina, Selymbriæ substitit, 2 et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus convenerunt. 3 primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque præsenti Asiæ agi coeptum est, animi exasperati sunt. 4 Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomæo omnes civitates, quæ dicionis eius fuissent, æquum censebant; 5 nam quod ad eas civitates attineret, quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, 6 Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli præmia habere. 7 sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos, ut id posset facere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
