Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo ear eam civitatem et in quam condicionem accepisset, 2 legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Æginæ hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura. 3 Quinctius, ut eo quoque præsidio Philippum nudaret, cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Ægina Sicyonem sibi occurreret, 4 ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyræ, Sicyonem tramisit. 5 iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret. 6 haud procul urbe Mycenica vocatur; in eo loco ut congrederentur convenit. 7 Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus, Achæorum prætor, cum auxiliaribus paucis venit. 8 tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt. progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi; inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi prætor Achæorum et unus ex purpuratis latus cingebant. 9 initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque sæptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset: 10 neque enim se illos timere dixit, sed exules Argivorum. inde ubi de condicionibus amicitiæ coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam, ut bellum cumn cum Achæis finiret, alteram, ut adversus Philippum mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit; pro pace cum Achæis indutiæ impetratæ, donec bellum cum Philippo finiretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
