Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 39

1 tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: “etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis præstaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non pæniteat. 2 bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut sæpe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. 3 cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalern Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis. 4 P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quæ nobis secunda quæque adversa hostibus nostris essent, facere. 5 iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt. 6 cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt. 7 tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedern sedem antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum excidium patriæ videremus, 8 nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse: 9 cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutern salutem nostram; 10 qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit: 11 postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sed — absit verbo invidia — ne posteris quidem timenda nostris esset. 12 deletam urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. 13 ob hæc, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis minmortalibus immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, 14 quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero amnne amne tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiæ, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno. 15 Iovi optimo maximo, præsidi Capitolinæ arcis, non grates tantum ob hæc agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriæ ergo ferre. 16 id uti permittatis quæsumus, utique, si vobis ita videretur, quæ nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, 17 ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.” senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatæ documentum omnibus gentibus fore; 18 suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quæque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; 19 donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis præberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia æris. 20 legationes deinde ceteræ in senatum introductæ auditæque. 21 et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteræque per oppida missæ, ut Hispanos comiter acciperent. 22 tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑