Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 39

1 per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem præsidium, quod ibi erat, Romanum præfectusque præsidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, 2 qui ut tuto præterveherentur oram Italiæ, classis viginti ferme navium Regii stabat. 3 præerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. 4 primo quinque naves quarum maximæ duæ triremes, a Marcello ei traditæ erant, habuit; habuit: postea rem impigre sæpe gerenti tres additæ quinqueremes; 5 postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Pæsto debitas ex foedere exigendo classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit. 6 huic ab Regio profectæ classi Democrates cum pari classi navium Tarenti. narum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit. 7 velis tum forte inprovidus futuri certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classes habebat. 8 et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militer ad imminens certamen satis temporis esset. 9 raro alias tantis animis iustæ concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei, quam ipsæ erant, pugnarent: 10 Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros; 11 Romani, ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum. 12 itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam, ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. 13 proræ inter se iunctæ hærebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in arto stipatæ erant naves, ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviæque naves pugnantibus erant. 14 insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quæ primæ agminum concurrerant inter se. 15 in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat, quæ Tarentum Hannibali prodiderat. 16 hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit, atque ille præceps cum armis procidit ante proram. 17 victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit. 18 ita in medio circumventa lfomana Romana navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi prætoriam navem captam videre; fugientesque passim aliæ in alto mersæ, aliæ in terrain terram remis abreptæ Iox mox prædæ fuere Thurinis Metapontinisque. 19 ex onerariis, quæ cum commeatu sequebantur, perpaucæ in potestatem hostium venere, aliæ ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectæ sunt. 20 nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius, 21 qui arci præsidioque Romano præerat, intentus in omnis occasiones gerendæ rei C. Persium, 22 inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidissct, paucos ex multis trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus in urbem compulit, nec multum aflit, quin urbs eodem impetu caperetur. 23 ita æquatæ res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari. frumenti spes, quæ in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑