Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una, ex iis quæ Romam missæ erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. 2 itaque ignarus rex quæ cum Hannibale legatis suis convenissent quæque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. 3 legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; 4 sed prius se æstas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. 5 et circa Capuam, transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant. 6 compulteriam combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quæ ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; præsidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. 7 et Nolæ, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de cæde principum et proditione urbis inibantur. 8 quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quæ in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum proprætorem cum iis copiis quas habebat Nolam in præsidium misit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
