Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 39

1 “ Si si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Æmili, haberes aut tu collegæ tui esses similis, supervacanea esset oratio mea; 2 nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica fideque vestra faceretis et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. 3 nunc et collegamn collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. 4 erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, 5 cum tu cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus. ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. 6 tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. 7 et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? 8 atqui si, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. 9 nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi. 10 nec eventus modo hoc docet — stultorum iste magister est — ; sed eadem ratio, quæ fuit, futura, donec res eædem manebunt, inmutabilis est. 11 in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque: 12 id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit; Hannibal contra in aliena, 13 in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullæ eum urbes accipiunt, nulla moenia; 14 nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat. 15 dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? 16 quam diu pro Gereoni, castelli Apuliæ inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus sedet! sedet? sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque Atilius, 17 proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint. hæc una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient. 18 idem enim tui quod hostium milites volent, idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegæ vana gloria neque tua falsa infamia moverit. 19 veritatem laborare nimis sæpe aiunt, extingui numquam: vanam gloriam qui spreverit, veram habebit sine, 20 timidum pro cauto, tardum pro considerate, inbellem pro perito belli vocent. malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. omnia audentea audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet nec ego, 21 ut nihil agatur, moneo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuæ potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuæ desis neque suam occasionem hosti des. omnia non properanti clara certaque erunt; 22 festinatio inprovida est et cæca.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑