Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 39

1 eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit: puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. 2 plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque ear eam tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset. 3 mox cum somno et flammam abisse. tur tum abducto in secretum viro Tanaquil “ viden uiden tu puerum hunc” inquit, “quem tam humili cultu educamus? scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum præsidiumque regiæ adflictæ; proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus.” 4 inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus, quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. evenit facile, quod diis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis regiæ, nec, cum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit. 5 hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum servisse. eorum magis sententiæ sum, qui Corniculo capto Servi Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romæ edidisse in Prisci Tarquini domo; 6 inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑