Titus Livius, Ab urbe condita
1 "P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. 2 quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam præsentem monere melius visum est. 3 et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu occultius senserunt, non gravabor reddere dilatæ pugnæ rationem. 4 nam tantum abest ut me hesternæ quietis pæniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. 5 iam omnium primum, quantum numero nos præstent neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo. 6 ex hac nostra paucitate quarta pars militum præsidio impedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. 7 sed fuerimus omnes: parvum hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? 8 nihilne interest, utrum militem, quem neque viæ labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, 9 madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? 10 quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non vicerit? quid , 11 quod hostes per summum otium instruxerant aciem, præparaverant animos, stabant, compositi suis quisque ordinibus, nobis tunc tune repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
