Titus Livius, Ab urbe condita
1 Marcius et Atilius ad Gitanas Epiri oppidum decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut præsidio essent liberatis ab senatu Macedonibus, miserunt. 2 inde in Ætoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in prætoris mortui locum alius sufficeretur, et Lycisco prætore facto, quem Romanorum favere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam, eo legati Acarnanes et Boeotorum exules venerunt. 3 Acarnanes nuntiare iussi, quæ Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam; 4 si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. 5 Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam principem alterius partis conferrent et quasdam civitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit: singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. 6 Thessalorum Larisæ fuit concilium, ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. 7 hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quæ Romani vellent. 8 secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt, privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium veniendi regi potestatem faceret. 9 Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse; 10 conloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, præmissis qui nuntiarent regi, venturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
