Titus Livius, Ab urbe condita
1 Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. 2 eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Bæbius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, 3 qui Taurasinorum f/terat. eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, ut Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. 4 Ligures sæpe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. 5 postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt. 6 traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quæ opus essent. agro dividendo dandoque iidem, 7 qui traduxerant, Cornelius et Bæbius præpositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. 8 transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. 9 hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiæ ductæ ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
