Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam omnibus locis ceditur nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas valebat; 2 dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re præsenti animo subvenisset. qui cum magna voce exclamasset, ut equites, qui salvam rem publicam vellent esse, 3 ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis “nisi hæc” inquit “parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares.” cum clamore conprobata adhortatio esset, 4 vadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem vident. 5 restituitur omnibus locis pugna, in quæ eos impetus tulit; nec dubium erat, quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
