Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romæ principio eius anni, cum de provinciis consulum et prætorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. 2 prætores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt, 3 C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Nævius Matho Sardiniam et ut idem quæreret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. 4 de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, 5 qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut prætoribus exercitum deportare liceret. 6 supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum prætorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binæ legiones, 7 quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt. 8 de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos prætores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. 9 utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. 10 victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut prætores quattuor milia peditum Romauorum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. 11 cum ea quattuor milia in legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, 12 qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
