Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiæ civitates in antiquam imperil imperii formulam redigere est conatus. 2 et ceteras quidem, aut quia locis planis positæ erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas; 3 Zmyrna et Lamnpsacus Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat, ne si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Æolide loniaque, Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliæ urbes sequerentur. 4 igitar igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quæ Abydi copiæ erant, præsidio tantum modico relicto duci ad Lampsacunm Lampsacum oppugnandam iussit. 5 nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros, 6 sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, 7 non per occasionem raptam habere. adversus quæ respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis æquo animo paterentur. 8 ipse ilitio initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. 9 cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. 10 Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset — 11 ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis — , cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. 12 itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, 13 partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; 14 simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciæ est profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus reficiendæ urbis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
