Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus, cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiæ urbibus, 2 regionis ab se diversæ, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedæmoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque præerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret. 3 Philocles, præterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futuræ regi cum tyranno amicitiæ, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle. 4 tyrannus primo negare aliter urbem earn eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, 5 deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiarn etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactur nactum ratus tradere, ubi vellet, urbem Philoclen iussit. 6 nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia superiora loca portæqlie portæque clausæ. 7 paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptæ fortunæ; præsentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniæ imperatæ ingentes. 8 qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti. 9 contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
