Titus Livius, Ab urbe condita
1 idus Maiæ venere. nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum inminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. id vero regnum haud dubie videri. deploratur in perpetuum libertas, 2 nec vindex quisquam existit aut futurus videtur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur. 3 Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti prædas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine castra locant spem in discordia Romana ponentes: 4 earn eam inpedimentum dilectui fore. non nuntii solum, sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemviri consultant, quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia, addit terrorem insuper alium fortuna. 5 æqui alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum. legati ea ab Tusculo præsidium orantes nuntiant. 6 is pavor perculit decemviros, ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent. 7 citari iubent in curiam patres haud ignari, quanta invidiæ inmineret tempestas: omnes vastati agri periculorumque inminentium causas in se congesturos, temptationemque ear eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos præferocis animi conatus aliorum conprimerent. 8 postquam audita vox in foro est præconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent: 9 hostibus belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam liberæ civitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare; 10 curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et, quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. hæc fremunt plebes. 11 patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. indignitate rerum cesserant in agros suarumque rerum erant omissa publica cura, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque inpotentium dominorum se amovissent. postquam citati non conveniebant, 12 dimissi circa domos adparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque, num consulto detrectarent, referunt senatum in agris esse. lætius id decemviris accidit, quam si præsentes detrectare imperium referrent. 13 iubent acciri omnes senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abissent, privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
