Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 38

1 eadem æstate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliæ civitates voluntate in dicionem venerunt. 2 et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. is consules Cn. Servilium Cæpionem 3 et C. Servilium Geminum creavit. 4 inde prætoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Ælius Pætus, P. Villius Tappulus: 5 hi duo cum ædiles plebis essent, prætores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit. 6 sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locun locum M. Æmili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; 7 in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. 8 quadrigæ aureæ eo anno in Capitolio positæ ab ædilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab ædilibus P. Ælio, P. Villio. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑