Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 38

1 Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiæ populorum animos averterat, 2 quos neque omnis tenere præsidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis præsidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. 3 præceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quæ tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. 4 id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fait. fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat. 5 nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat. 6 Salapiæ principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello. sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. 7 multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab re aversus, tum æmulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. 8 arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quædam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque sulmmoto summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat. 9 enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est: 10 æmulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit. 11 ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriæque salutaris esset, pervicit, ut præsidium Punicum — quingenti autem Numidæ erant — Salapiaque traderetur Marcello. 12 nec sine cæde multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, 13 tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi venerunt. 14 plusque aliquanto damni hæc ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑