Titus Livius, Ab urbe condita
1 ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suæ fortunæ consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus contione advocata ita disseruit: 2 “vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel præsens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. quo enim tempore, 3 nisi metus mærorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solacia invenire ægro animo possem, cogor vestram omnium vicem, quodi quod difficillimum in luctu est, unus consulere. 4 et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo mærore licet. 5 præsto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant sæpe somno, neu se, neu invictos per octo annos in his 6 terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, 7 ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. 8 vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi — vivunt vigentque fama rerum gestarum — , sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire. 9 nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et, 10 cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto sævitia fortunæ emersuram esse. 11 nunc quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui, 12 ut postmodo præparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. 13 a vobis quoque profecto si quis quærat, quonam modo pauci , multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. 14 et ita se res habet: ad id, quod ne timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas. 15 nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus. audeamus, quod credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum videtur, facilius erit. 16 tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. 17 clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppresses illa cædes edatur, a qua vos hesterno die revocatos ægre ferebatis. 18 scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quæque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius prætervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quæras. 19 unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt; nunc adgredientibus spes aliqua est; et iam temptastis vestras atque illorum vires. 20 si diem proferimus et hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiæ conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? 21 ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil præter noctis proximæ opportunitatem expectemus. 22 ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis.” læti et audiere ab novo duce novum consilium, 23 et, quo audacius erat, magis placebat. reliquum dieii diei expediendis armis et curatione corporum consumptua consumptum et maior pars noctis quieti data est. quarta vigil movere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
