Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 38

1 dum hæc in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quæ Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectæ prope omnem Italiæ oram, 2 cum præter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. 3 cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsæ captivique ad consulem deducti et litteræ datæ. 4 consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit. 5 cum eodem fere die litteræ legatique Romam venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret. 6 cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. 7 captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus præfectus præerat, viginti quinque parari alias decernunt. 8 his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quæ advexerant captivos legatos, 9 triginta naves ab Ostia Tarentum profectæ, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti præerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiæ oram sed explorare de Macedonico bello; 10 si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, 11 ut M. Valerium prætorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui præposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam, ut Philippum in regno contineret. 12 pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quæ Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta. 13 simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑