Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 38

1 dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites. 2 tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; 3 nam ad eam diem nihil præter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, 4 centuriati pedites coniurabant sese fugæ atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa. 5 id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum. 6 contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicæ, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum. 7 collegæ eius Pauli una, 8 pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, 9 qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe sciret, 10 quæ sibi agenda armato forent, et diem quoque prædicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus: 11 se, quake quæ consilia magis res dent hominibus quam homines rebus ea ante tempus inmatura non præcepturum; optare, ut, quæ caute ac consulte gesta essent, satis prospers prospere evenirent; 12 temeritatem, præterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id locorum fuisse. 13 sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis præpositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑