Titus Livius, Ab urbe condita
1 hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriæ modo populos sed Vmbriæ Umbriæ finitima. 2 itaque quantus non umquam antea exercitus ad Sutrium venit; 3 neque e silvis tantummodo promota castra, sed etiam aviditate dimicandi quam primum in cameos campos delata acies. deinde instructa primo suo stare loco relicto hostibus ad instruendum contra spatio; dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt. 4 ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castrig castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros. 5 Nihilo nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. decima erat fere diei hora, cum cibum capere consul milites iubet; præcipit, ut in armis sint, quacumque diei noctisve hora signum dederit; 6 paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini conparandam ait; esse præterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. his ambagibus prodi simulabat hostes, 7 quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur. curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt. 8 dolabræ calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque inplendas. intra munimenta instruitur acies, delectæ cohortes ad portarum exitus conlocantur. 9 dato deinde signo paulo ante lucem, quod æstivis noctibus sopitæ maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios inmobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes cædes oppressit; paucis armandi se datum spatium est; 10 eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvæ tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera præda militis fuit. cæsa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. 11 earn eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse, ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Vmbrisque Umbrisque opprimeretur. 12 sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quæ ferme capita Etruriæ populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
