Titus Livius, Ab urbe condita
1 dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se dictatura abdicare vellet, iussu patrum, priusquam abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Æmilium Cerretanum. 2 Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur, indutias annuas ab urbe rettulerunt. nec earumipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt. 3 C. Sulpicio Q. Æmilio—Aulium quidam annales habent—consulibus ad defectionem Samnitium Apulum novum bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Æmilio sorte evenerunt. 4 sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios eius gentis populos ab Samnitium vi atque iniuriis defensos scribant; 5 ceterum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit vero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse. 6 nec tamen res ulla memorabilis mnemorabilis acta; ager Apulus Samniumque Samnniumque evastatum; hostes nec hic nec illic inventi. Romæ nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portæ plena armatorum fuerint; 7 et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit. 8 eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium. M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animadverteretur, quod eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent. 9 populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea multitudo multitude veste mutata et specie reorum tribus circuit, genibus se omnium advolvens; 10 plus itaque misericordia ad poenæ veniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum valuit. 11 tribus omnes præter Polliam antiquarunt legem. polliæ sententia fuit puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire. 12 memoriam eius iræ Tusculanis in poenæ tam atrocis auctores mansisse ad patrum ætatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
