Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 37

1 tum Servilius: "quantus imperator L. Æmilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla æstimari posset, vel hoc satis erat quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. 2 eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt. 3 " Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiæ dare voluit, non triumphum impedire debuit, quem, si nihil aliud, 4 senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico et eum ad populum accusaret. 5 ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset. 6 " sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die ad accusandum L. Paulum petit; quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. 7 quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitæ tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? 8 duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a favore et odio, universi populi Romani. apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. 9 quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba , diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset ' in statione severius et intentius stetisti; vigiliæ acerbius et diligentius circumitæ sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere existi; 10 ne victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te præda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in ærarium laturus.' 11 hæc sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiæ, parum avaritiæ suæ inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, 12 qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quæ ambitione imperatorum clades acceptæ sint, quæ severitate imperii victoriæ partæ, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. 13 itaque apparuisset neque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse. 14 " transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑