Titus Livius, Ab urbe condita
1 prætor Ti. Minucius et baud haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. 2 C. Servilius pontifex maximus piacula iræ deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Æsculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata: 3 quæ vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt. 4 fraudis quoque humanæ insinuaverat suspicio animis; et veneficii quæstio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio prætori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Mænio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. 5 necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. 6 ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. 7 inter multa alia testimonia ad causam pertinentia hæc quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur. Veris principio huius, 8 dum consules novos dilectus Romæ tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, 9 interim P. Cornelius et M. Bæbius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
