Titus Livius, Ab urbe condita
1 at enim illa certe vestra sunt, Achæi, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. 2 quæ utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedæmoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? 3 tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. 4 non Philopoemenem exspectare nec Achæos, sed vos ipsi, Lacedæmonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis. 5 vestræ enim illæ deformes veluti notæ servitutis erant et cum sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam principes Græciæ fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis. 6 quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedæmoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; 7 nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri ear eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, 8 ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo lure iure esse et indignari possent. 9 scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberæ gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. 10 nam si non vana illa vox præconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achæos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex æquo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quæro, vos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello victis fecerimus? 11 interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? 12 at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, æquum est foedus: 13 re apud Achæos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: 14 sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. 15 nam ut in æquo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. 16 quæ iureiurando, quæ monumentis litterarum in lapide insculptis in æternam miemoriam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. 17 veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales.” 18 cum adsensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tur tum Appius suadere se magnopere Achæis dixit, 19 ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. 20 hæc vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. 21 id modo petierunt, ut Romani, quæ viderentur, de Lacedæmoniis mutarent nec Achæos religione obstringerent irrita ea, quæ iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
