Titus Livius, Ab urbe condita
1 hieme ea, qua hæc Romæ gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem prinlum, primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentiblisque, gentibusque, (juæ quæ cis Taurum montem incolunt, conveniebant. 2 et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita lætior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. 3 tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantis inferret. 4 itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum miodo modo venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quæque facultatibus attulerant. 5 et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege C;lppadocum Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset. 6 huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tur tum daturum iis leges. civitatium legationes cum benignis responsis, lætiores etiam quam venerant, dimissæ. 7 Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere; 8 eo se cum exercitu venturum. principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit. 9 duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. inde ad Pergam ducit, quæ una in iis locis regio tenebatur præsidio. 10 appropinquanti præfectus præsidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. 11 dato tempore ad earn eam diem præsidio decessum est. a Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniæ ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
