Titus Livius, Ab urbe condita
1 principio eius anni, quo hæc iam profecto ad bellum M'. Acilio , 2 manente adhuc Romæ P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas ædificii proditum memoriæ est. eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. 3 Tarracinæ et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Menturnis ædem Iovis et tabernas circa forum de cælo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. 4 eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum; 5 et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius , quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret. 6 placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
