Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philopoemen audita cæde tyranni profectus Lacedæmonem cum omnia turbata metu invenisset, 2 evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, 3 societati Achæorum Lacedæmonios adiunxit, eo etiam facilius, quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. 4 iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum, qui Romanæ societatis erant, post T. Quinctii legatorumque adventurn, adventum, 5 et Herodorum, Cianum mercatorem, sed potentem Chalcide propter divitias, præparatis ad proditionem iis, qui Euthymidæ factionis erant, nequaquam eandem fortunam, qua Demetrias per Eurylochum occupata erat, habuit. 6 Euthymidas ab Athenis — eum domicilio delegerat locum — Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. 7 inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, 8 ut inde, cum pedestris copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; 9 ipse ceteras copias nocturnis maxinme maxime itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
