Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 37

1 hæc inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. 2 quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit. 3 ubi cum ea, quæ imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora atque indigniora quædam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere vellent. 4 prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant. 5 his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Ætolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. 6 exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem, quin bellanduna bellandum esset, exemerunt. 7 levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa; 8 quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedæmonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium cædentes per intermissa, Ut ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑